Charter Document - 02162598

Charter Document - 02162598


Charter Number: 02162598
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1004 - 1005
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Auctoritas extat ecclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita ut si quis de sua hereditate voluerit vendere vel donare alicui sancto vel homini per testamentum litterarum notum faciat posteris Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus quod ego Constancius et uxor mea Aldesendis vendimus aliquid de nostra hereditate que sita est in villa Vetus Molinis et in finibus Rofiacense in Aia vocat hoc est unam vineam habentem in longum perticas septem et dimidiam et in frontibus ambobus duas perticas et dimidiam Facimus autem hanc venditionem monachis Cluniensibus accipientes ab eis in commutatione precium solidos quatuor et ut hec nostra obstipulatio firma permaneat manibus propriis firmavimus testibusque tradidimus roborandam S Constantii et uxoris ejus Aldesendis qui hanc cartam rogaverunt facere S Constanti filii eorum S Grimaldi S Duranni S Giraldi S Petri Factum publice in Bellomonte coram domno Lanberto monacho regnante Rodberto rege anno VIIII S Basini S Bovoni S Arberti S Letardi