Charter Document - 02162597

Charter Document - 02162597


Charter Number: 02162597
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1004 - 1005
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f8r)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur perigrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videmur summopere elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat Quia enim Redemptor noster metas vite inevitabiles posuit mortalibus maneatque fixa sententia que nulla valeat ratione pretergredi ideo oportet ut omnis homo quandiu vivit actus vite sue discutiens ex rebus propriis eterna premia mercetur Redemptio siquidem anime hominis proprie divitie Scriptura sacra testante Hec igitur ego in Dei nomine Bladinus mente pertractans conscentiente matre mea Gontrude dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in vicaria Lescherias Donamus itaque ego et mater mea ex rebus nostris ad locum Cluniacum ecclesiam in honore sancti Juliani dicatam cum omnibus appendiciis suis campis videlicet pascuis pratis silvis molendinis servis et ancillis totam ad integrum nostram partem sicut nos tenemus et juste dare possumus Facimus autem hanc donationem pro animabus nostris et parentibus et pro omni populo christiano ut omnibus prosit ad remissionem peccatorum et in eo tenore ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus in vestitura vero donamus terram que ad ipsum sanctuarium aspicit et post nostrum discessum he res jam dicte cum omnibus pertinenciis ad locum Cluniacum perveniant Si quis autem ex heredibus nostris ullus homo seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit vindicare non valeat sed hec donatio omni tempore firma permaneat S Bladini et matris sue Gontrudis S Loddoni S Constantini Regnante Rodulfo anno XII