Charter Document - 02162594
Charter Number: | 02162594 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1004 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine jam rebus Dei ecclesie per devotionem fidelium multiplicatis et crescentibus iste mos inolevit ut boni christiani de rebus cujuslibet sancti loci aliquid eo tenore impetrent ut et ipsi de suis prediis nihilominus aliquid ad vicem sub censu condonant quatinus et ecclesie crescant et ipse commoditati sue atque elemosine inserviant Quapropter notum sit omnibus sacri cenobii Cluniensis abbatibus atque monachis quibusque futuris quod ego frater Odilo predicti cenobii licet indignus abbas una cum consensu fratrum res juris nostri cuidam nobili viro nomine Fulberto et conjugi ejus Rotrudi atque eorum filio Guarulfo in villa Prisciaco duos curtiles unum vocatum ad Pomerium et alterum vocatum curtile Anselmi cum omnibus suis appenditiis concedimus et unum campum vocatum ad Pomerium unam quoque coloniam in villa Meloniaca sitam unum quoque molendinum in villa Pudurniaco unum etiam nevrum juxta ipsum molendinum tali tenore ut quandiu unus ex his tribus vixerit teneat et possideat et in festivitate beatorum apostolorum Petri et Pauli XII in censum persolvant denarios Post discessum vero eorum predicte res cum omnibus ad se pertinentibus ad Cluniacum locum revertantur Sane ut firmior sit hec nostre astipulationis assertio hanc nostra auctoritate firmamus et fratribus nostris corroborari precipimus S Odilonis abbatis S Viviani S Achedei S Warnerii S Aldebaldi S Arberti S Unberti S Adalgisi S Stephani S Immonis S Dagfredi S Archimbaldi S Franconis S Walterii S Benedicti S Ingilberti S Armanni S Lanberti S Adalberti S Leonis Data XI kalendas septembris anno VIII regnante Rotberto rege Frater Gaufredus vice cancellarii rogatus scripsit et subscripsit