Charter Document - 02162593
Charter Number: | 02162593 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1004 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino sacro fratri Lantberto emptori Ego in Dei nomine Trutbaldus et uxor mea Peropia et filii mei Constantinus atque Isembardus venditores vendimus tibi vineam scilicet alodis juris nostri que est sita in pago Cabilonense in fine Rofiacense ubi ad Vetus Molinum vocatur et accepimus a te precium de casa beati Petri Cluniacensis cenobii denariorum solidos XII et dimidium Quapropter censuimus predictam vineam que terminatur de uno fronte terra Sancti Martini de Monte sive et de alio fronte publica via de ambis quoque latibus terra beate Marie Belmontense eternaliter possidere fratribus commanencium loci Cluniasensi cenobii ea scilicet racione ut cellarium unum in loco Belmontense nobis habere liceat absque censu quamdiu ipsi tantum vitales Deo volente abuerimus aures Ut autem carta hec vendicionis a nobis facta in eternum firma et stabilis permaneat manibus propriis eam subter firmavimus et parentibus nostris vicinis nostris et amicis nostris firmare rogavimus sine ullo contradictore Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calumniare rectoribus supradicti loci Cluniacensi presumpserit non valeat vendicare quod querit sed judiciaria convicti judicio auri uncias componat VII Actum Belmontense atrio beate Marie S ego quidem Trutbaldus firmavi S Peropia uxor ejus firmavit S Costantin S Isembardi filii ejus S Gotseldis filia ejus S Lantbertus S Landricus S Vuinebaldus S Adelaldi sacerdotis S Deodati levite S Uldulfi S Bernardi majoris S Teutbaldi Data hec carta vendicionis per manum Rotberti ad vicem Deodati cancellarii [die jovis] in mense madio anno VIII Rotberti regis feliciter