Charter Document - 02162592
Charter Number: | 02162592 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1004 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus qualiter ego Ardradus cum uxore mea Alasia et infantibus nostris vendimus alodum quoddam quod de medio planto beate Marie Belmontensi pater meus Vualannus conquisivit monachis beati Petri Cluniensis in loco Ariengis in villa Siniciaco in fine Rofiaco et terminatur de tres partes de ipsa hereditate et de uno fronte via publica et habet in longum perticas XII et in lato perticam unam et dimidiam Et accepimus per manum domni Lamberti monachi precium solidos II et denarios IIII atque de nostra dominacione in vestram tradimus potestatem ad habendum et possidendum sine ulla contradictione Si quis vero heredum nostrorum in eam vendicionis cartulam a nobis factam calumniare presumpserit non valeat vindicare quod querit sed convictus auri uncias IIII componat ipsi et ut carta firma et stabilis permaneat Actum Belmontense [publice] S Ardradi qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit S Alasie [uxoris sue] S Bernoni S Constantii S Costabuli filiis eorum [qui consenserunt] S Adhebaldi presbiteri S Vuilladi nepotibus suis S Deodati clerici Rodbertus scripsit et datavit in mense madio die jovis anno octavo regnante Roberto Francorum rege