Charter Document - 02162581

Charter Document - 02162581


Charter Number: 02162581
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1003 - 1004
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mos est et lex licet non scripta et usu jam communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur Quapropter noverint omnes presentes et futuri quia domnus Odilo venerabilis pater quasdam res ad Cluniacum pertinentes monasterium cuidam presbitero nomine Aldebaldo et fratri suo Geraldo atque nepoti suo Aldebaldo per testamentum delegavit Est autem molendinum cum sclusa et salicibus a Vernolio vocat deinde condaminam unam in fine Sancti Martini item aliam condaminam in villa Podorniaco terminat a mane et a sero via publica a medio die terra Sancti Petri a cercio terra Sancti Petri et Sancti Vincentii Has ergo res denominatas prefatus abba et fratres concedunt ipsis ut quamdiu ipsi tres vixerint teneant et possideant post mortem autem eorum ad Cluniacum perveniant In vestitura vero omnibus annis festivitate sancti Petri denarios sex persolvant Et ut hec semper precaria firma permaneat S Odilonis abbatis S Viviani S Ermenfredi S Vuidberti S Rodberti S Ricfredi S Leotelmi S Vuarnerii S Aldebaldi S Johannis S Umberti S Adalgisi S Amito S Ingelberti S Gisoni S Silvii S Vuillelmi S Rainerii S Rainaldi Data per manum Sisbaldi regnante Rodberto anno VIII