Charter Document - 02162579

Charter Document - 02162579


Charter Number: 02162579
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1003 - 1004
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita et Christi benignitas mortalibus consulit Quapropter ego in Dei nomine Aquinus et fratres mei donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo ad locum que vocatur Cluniacus aliquid de rebus nostris pro anima fratris nostri Aydoardi ut Deus omnipotens det ei requiem sempiternam et locum indulgentie Sunt autem ipsas res in villa Jarmola et in villa Valeta quantum visi sumus habere quesitum et ad inquirendum hoc sunt campi prati silvis vineis molendinis servis aquis aquarumve decursibus totum et ab integrum Si quis hanc donationem calumniare presumpserit non vindicet quod repetit et auri IIII libras persolvat faciantque rectores Sancti Petri ab hac die quicquid facere voluerint S Achini qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Midoni S Vuidoni S Vuilelmi S Bernardi S Vuichardi S Gotefredi S Stephani S Rodberti clerici nepotis Vuidonis et Achini et Aidoardi Anno VIII regnante Rotberto rege Aymo sacerdos scripsit