Charter Document - 02162568

Charter Document - 02162568


Charter Number: 02162568
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1003
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint tam presentes quam futuri quod ego Constantius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco pro anima mea et in locum sepulture aliquid ex rebus meis in pago Maticensi in villa Conflans in agro Evriaco hoc est vineam unam terminat ipsa vinea a mane Rotberti a medio die via puplica a sero Sancti Petri a cercio terra Rotberti Dono hec omnia ut faciant monachi Sancti Petri ab hodierno et deinceps quicquid voluerint et hec elemosina sit pro anima mea et pro animabus uxoris mee et infantum meorum ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius Actum Aiona puplice S Constantii et uxoris ejus Lidsanne qui fieri firmarique rogaverunt S Ledbaldi filii ejus S Girardi S Sismundi S Warnerii S Constantii S Malguini filiorum ejus Data mense februario regnante Rotberto rege anno VII