Charter Document - 02162566

Charter Document - 02162566


Charter Number: 02162566
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1002 - 1003
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint omnes fideles quod ego Rodulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui domnus abbas Odilo preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Marciacensi in villa Flagiaco hoc est vineam que habet in longum perticas X et VIIII et in latitudine perticas VI et pedes VIIII Et dono in ipsa villa campum unum qui habet in longum XXII perticas in latum perticas VIIII et pedes XI et terminat a mane terra Sancti Petri a medio die via a sero terra Ucberti a circio murus Faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint ab hodierna die Facio autem hanc donationem pro anima mea ut Dominus qui omnia potest requiem sempiternam ei donare dignetur S Rodulfi qui fieri et firmare rogavit S Teutonis Warnerici Rodulfi Warulfi Actum Cluniaci publice regnante Rotberto rege anno VII Almennus levita scripsit