Charter Document - 02162564
Charter Number: | 02162564 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1002 - 1003 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego in Dei nomine Hubertus et frater meus Bernardus donamus ad locum Cluniacum pro anima matris nostre Deneze aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi in villa Bainas hoc est vineam unam que terminat de duabus partibus terra Sancti Petri de tercia parte terra Sancti Marcelli de quarta parte terra Heldrici Donamus etiam in ipsa villa campum unum partem nostram quam dare possumus ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit vindicare non valeat quod repetit sed firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Humberti et fratris sui Bernardi qui fieri et firmare rogaverunt S Johannis S Constancii S Heldeverti S Ingelgerii S Ingelbaldi S Rodlanni S Drudbaldi S Constancii Aldebaldus levita regnante Rodberto anno VII