Charter Document - 02162563

Charter Document - 02162563


Charter Number: 02162563
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1002 - 1003
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagacione perpendere nichil amplius valet in hujus seculi lucem de gaudia fugitiva lucrare quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur impendere Quatinus ego Rodulfus reminiscens pondus meorum criminum dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petri et Pauli et ad locum nuncupato Cluniacum hoc est curtilum unum et cuncta que ad ipsum pertinet et residet in villa Marciniaco Supradictum curtilum dono in presenti investitura Ea ratione hanc donationem facio ut dum advixero usus fructuarium colligam et in vestituram quamdiu vixero persolvam denarios XII post obitum vero meum ad suprainsertis precipuis apostolis et ad locum jam dictum perveniat Sig Rodulfi datori huic donationi qui scribere firmarique rogavit S Aginulfi [S Angilberti] S Lanberti S Arnaldi Data per manus Sigbaldi levite anno VII regnante Rodberti regis Sig Teotmari et Duranni