Charter Document - 02162562
Charter Number: | 02162562 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1002 - 1003 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri quod ego Landrada reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque pavescens venturum judicii diem dono Deo et sanctis [ejus] apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que site sunt in pago Matisconense in villa Brualias id est unum campum et unum servum nomine Johannem in presenti et post obitum meum unam vineam terminantem his terminis a cercio terra Sancti Petri a mane et a medio die terra jam dicte femine Landrade Et dono simul unum alium servum nomine Ermenfredum Facio autem hanc donationem pro anima mea seniorisque mei Sendeconis et filiorum meorum Ebrardi Vulardi Sarlii Vuinisi Tetardi Alenardi Berteloni Ugoni Si quis autem hanc donationem effringere voluerit sit anathema S Landrade que hanc fieri cartam jussit S Rannaldi S Ascheri S Landrici S Adalgeri S Gontelmi Actum Cluniaco publice regnante Rodberto rege anno VII Almannus levita scripsit