Charter Document - 02162556

Charter Document - 02162556


Charter Number: 02162556
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1002
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Passione unigeniti filii Dei redempti monemur ut ex rebus transitoriis eterna mercemur tabernacula Quod ego Arleius implere desiderans dono Deo et Sancto Maiolo aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Marziacensi ad Trimblida vocatur videlicet meam partem de medio planto quem Winiterius et Gontardus et Martinus et Constantius faciunt et terminatur a mane et a medio die via publica et muro manufacto a sero terra Aidoardi a cirtio terra Aimini Et in ipsa villa dono unum campum ad Bruerias vocatur et terminatur a mane terra Sivuini et terra francorum a medio die Aidoardi a sero via publica a cirtio terra Estraderii Dono etiam mancipia his nominibus Leodegarium cum uxore et infantibus suis Landradum cum uxore et infantibus suis Dono et alium servum nomine Andraldum Hec omnia dono Deo et Sancto Maiolo pro remedio anime mee ut per merita ipsius eterna valeam adipisci premia et faciant monachi Sancti Petri et Sancti Maioli quod voluerint ab hodierno et deinceps Si quis autem huic donatio aliquam litem inferre presumpserit omni maledictioni subjaceat demergaturque in baratrum inferni nisi resipuerit Cogente etiam judiciaria potestate auri libram persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco publice S Arlei qui fieri et firmare rogavit S Sivuini S Ingelelmi S Arlei S Ornadi presbiteri S Duranni S Maioli clerici Data mense junio regnante Rotberto anno VI Ebrardus sacerdos scripsit