Charter Document - 02162553
| Charter Number: | 02162553 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1002 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter monachos Clunienses et quendam virum nomine Otbertum commutationem terrarum facere In primis donat Otbertus monachis vineam in pago Matisconense in villa Marcesoto terminatam de duobus lateribus terra Sancti Petri de tertia parte terra Effrem et recepit ab eis econtra duos campos quorum unus terminatur de uno latere et de una fronte terra Unbergane cum infantibus suis de alio latere et de alia fronte terra Constantii et via publica Alius campus terminatur de uno latere terra Sancti Johannis de alio Landradane de una fronte Sancti Petri de alia aqua currente Infra istos terminos unusquisque quod accepit hoc teneat nemine contradicente Qui autem contradixerit auri uncias II componat et postea hoc scamium firmum et stabile permaneat in evum Actum publice S Otberti qui fieri et firmare rogavit S Rotlanni S Leodegarii S Maingaudi S Rotberti Ego Balduinus scripsi die veneris mense martio regnante Rotberto rege anno VI
