Charter Document - 02162552

Charter Document - 02162552


Charter Number: 02162552
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1002
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia werpitionis qualiter venit quidam vir nomine Maiolus clericus ante presentiam Wille[l]mi comitis et uxoris ejus Ermentrudis et filii eorum Widonis ceterorumque nobilium hominum qui ante eos stabant clamans quasdam consuetudines in terris beato Petro datis videlicet in Blanusco et qui Cotta Villaris et de Varingo et de Lordono et quicquid villarum ad ipsas potestates aspicit Audientes igitur monachi Sancti Petri ejus reclamationem qui ibi aderant adstiterunt ante memoratum comtem ac universam curtem dixeruntque se esse paratos contra eundem Maiolum sicuti comes jussisset quod de omnibus que Maiolus dixerat nullo modo in eis aliquam rectitudinem haberet Quod videns ipse Maiolus ita esse adunatos et argutus verbis comitis ac ceterorum militum qui ibi aderant quod nullum rectum haberet fecit hanc notitiam ut ab hodierno die et deinceps nullam consuetudinem in Lordono et in appenditiis ejus et in Varingo et in Blanusco et in earum appenditiis amplius requirat Et ut hec notitia firma sit ipse Maiolus manu propria firmavit ac firmare rogavit S Maioli clerici qui fecit et ipse firmavit S Vuitberti S Rannaldi S Ingelelmi S Drogonis S Arlei S Hugonis Actum mense martio regnante Rotberto rege anno VI