Charter Document - 02162550

Charter Document - 02162550


Charter Number: 02162550
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1002
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus quod ego Leotardus pro anime mee remedio dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum campum unum indominicatum in villa Burgundia in comitatu Matisconense Habet vero in longitudine perticas XXXII in latitudine autem VI et terminatur a mane et a sero terra Adoardi a medio die et a certio terra Sancti Petri Facio autem hanc donationem eo tenore ut omni tempore predictum campum teneant monachi Sancti Petri Cluniacensis cenobii sine alicujus contradictione Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit componat auri libras II et post hec carta ista firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Signum Leotardi qui hanc cartam fieri et firmare jussit S Arberti et Constantini et Leotardi et Adalberti et Duranni et Bernardi Data per manu Fidelis V idus februario regnante Rotberto rege anno VI Actum publice in villa Sancti Pontii