Charter Document - 02162543
Charter Number: | 02162543 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1001 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli qui dicitur Cluniacus ego itaque Anno dono pro anima mea et pro anima uxoris mee Helene et in locum sepulture aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa que vocatur Planiaca id est curtilum unum cum omnibus appendiciis suis Facio hanc donationem pro anima mea et pro anima uxoris mee sive patris mei et matris mee ut Dominus de penis inferni nos eripiat in tale ratione vero ut quandiu ego fixero teneam et possideam et post discessum meum Sancto Petro revertatur et omni anno in vestitura IIII sextarios persolvam Sane si quis ego aut ullus homo contra carta ista helemosinaria inquietare voluerit non vindicet quod repetit sed ira Dei omnipotentis incurrat et cum Dathan et Abiron sit participatio ejus et firma permaneat cum stipulatione subnixa Signum Anno et uxori sue Helene qui fieri et firmare rogaverunt Sig Arlebaldo S Constantini S Bernardo S Ardedrado S Arlebaldo presbitero S Eldino Data mense junio regnante Rodberto rege annos V Rodbertus levita scripsit