Charter Document - 02162540

Charter Document - 02162540


Charter Number: 02162540
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1001
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largiente pietate hominibus concessum est ut ex rebus quas possident eterna valeat felicitas adquiri Quapropter ego in Dei nomine Erblaisus sacerdos dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo venerabilis abbas aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Ainacensi in villa Busiaco in Petiolas vocata hoc est mansum indominicatum unum cum vinea simul tenente et habet in longum perticas XX in transverso novem et terminatur de uno latere terra Sancti Martini de alio de ipsa hereditate de tertio Sancti Eusebii de IIII terra Sancti Marcelli et via puplica Hanc vero donationem facio in tali tenore ut quandiu ego vixero teneam et possideam in vestitura vero omni anno XII denarios persolvam Post obitum quoque meum ad supradictum locum Cluniacum revertatur Si quis vero hanc donationem contradicere voluerit auri libram componat et onmi tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Erblaisi sacerdotis qui fieri et firmare rogavit S Bernardi presbiteri fratris ejus S Arnulfi S Livonis S Simonis presbiteri S Grimardi presbiteri S Bernardi presbiteri S Odonis levite S Constabuli subdiaconi S Girbaldi S Petroni presbiteri S Ilionis Data per manus Gausfredi levite II kalendas mai regnante Rotberto rege anno V