Charter Document - 02162530
Charter Number: | 02162530 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0995 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto ac venerabili loco Cluniensi cenobio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato ego in Dei nomine Rothardus et uxor mea Eva et Ildinus filius noster Dei timore et amore ducti donamus vineam unam in agro Rufiacensi a Vaurelia vocatur terminatur a mane terra Sancti Petri a meridie terra Leterii et Rodulfi a sero terra Ornadi a certio terra Bernardi cum heredibus Facio autem hanc donationem pro anima mea et meorum parentum et pro loco sepulture mee ea tamen conditione ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura tria vini censualiter persolvam sextaria Post discessum vero meum ad prefatum revertatur locum nemine contradicente S Rothardi S Ornadi S Arnulfi S Arnaldi S Constantii S Vuidonis S Vualcheri Actum est Cluniaco publice