Charter Document - 02162529

Charter Document - 02162529


Charter Number: 02162529
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Dei summi Richaudus omnium laicorum infimus Jesu Christi servus divina attestante scriptura novimus quod de rebus temporalibus si bene dispensentur sempiterna justicia comparetur Quod mente pertractans audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et rursum Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi neque erugo neque tinea demolitur et quod prudens pater filio dicit Elemosina a morte liberat quapropter notum esse volo omnibus presentibus et futuris quod dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abba preesse videtur tres mansos in comitatu Vasionense in loco qui dicitur Vallitas unum mansum quem tenet Martinus et alium mansum Rainelmus et in loco quem nominant Valles Profundas unum mansum de Guntranno et in comitatu Gapincense in Revesto unam medietatem et de hereditate mea que michi evenit et exceptis castellis cum edificiis domorum unam medietatem quam dedi avunculo meo Rotlanno et filiis ejus totum dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis jam nominatis et loco Cluniacensi domnoque abbati Odiloni subicio et trado pro salute anime mee et omnium parentum meorum et omnium christianorum fidelium tam vivorum quam defunctorum ea videlicet ratione ut tam ipse pater quam omnes successores ejus summo studio caritatis previdere et ordinare habeant potestatem Si autem instigante diabolo aliquis meus propinquus aut heres aut aliquis alius homo hoc nostre donationis caritativum et elemosinarium testamentum inquietare aut infringere molitus fuerit nisi resipuerit et congrue emendaverit cum Datan et Abiron ac Juda Domini traditore penas inferni perpetualiter sustineat nullamque propiciationem nec in die judicii nec ipse aut qui consensum prebuerint inveniant Et ut hec donatio inconvulsa et stabilis permaneat semper manu propria avunculi mei Rotlanni et mea et multorum aliorum signo et firmo S Rotlanni S Richaudi S Berlii S Datili S alterius Richaudi S item Rotlanni S Rainerii S Rostagni Archimbaldus presbiter scripsit