Charter Document - 02162527

Charter Document - 02162527


Charter Number: 02162527
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia werpitionis que facta est apud villam Draciacum ad ecclesiam Sancti Petri ante presentiam Artoldi atque fidelium suorum Vualdrici videlicet Heldini Fulcredi Odgeri Gulberti Venit quidam vir nomine Gausbertus ante eorum presentiam proclamans se de monachis Sancti Petri quod injuste detinerent quemdam curtilum qui est situs in villa Curcellis quem eis dedit Fredelo Recognoscens igitur prefatus Artoldus et omnes qui aderant quod non haberet rationem in ipso curtilo fecerunt hanc vuerpitionem [fieri] ut nequaquam ultra ipse Gauzbertus nec ullus heres ejus interpellaret fratres Cluniensis monasterii sed semper in perpetuum ab hodierna die obtinerent eam Quod si iterum repetere voluerint erunt maledicti coram Deo et sanctis ejus nisi ab hac nequicia resipuerint Igitur propter pacem et benignitatem ut haberent inter se dederunt [monachi] prefato Gauzberto solidos VII denariorum in valente et hoc facto propriis manibus firmavit [firmandumque hanc cartam testibus idoneis tradidit] S Gozberti S Constabuli S Fulcradi S Vualdrici S Gislard S Fridricus S Vuandalmar S Lanfred Rodulfus cancellarii ad vicem scripsit