Charter Document - 02162526
Charter Number: | 02162526 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1004 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universitatis conditor consulens inevitabilibus humane fragilitatis casibus contra cotidianis excessibus salubria medicamina obponere est dignatus quorum est unus atque precipuus Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quod nos perpendentes Vuichardus Bernardus et Eldradus consanguinei Gerlani nuper interfecti donamus pro remedio ipsius anime aliquid de ejus hereditate omnipotenti Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo Est autem mansus cum omnibus ad se pertinentibus vineis campis pratis silvis aquarumque decursibus et piscariis et est situs in pago Lugdunensi in agro Cosconiacensi in villa Masiriaco Terminatur autem caput ipsius mansi a mane via publica a medio die terra Giraldi et Hugonis a sero de ipsa hereditate a cercio terra Sancti Andree hoc donamus totum ad integrum Donamus etiam unum servum nomine Sambadinum Hec omnia donamus pro remedio ejus anime et in locum sepulture ut Dominus pro sua clementia concessa sibi omnium delictorum conferat ei cum sanctis et electis suis gaudia sine fine mansura Ut autem hec nostra donacio firma et inconvulsa permaneat eam propriis manibus eorum et aliis testibus firmandam tradidimus S Vuichardi sacerdotis S Bernardi S Eldradi qui hanc donacionem fecerunt et firmare rogaverunt S Atela Grimardus Engelbert Rollannus Oolricus Oolricus filio suo Ottelanus Rannulfus suscripsit Odierius