Charter Document - 02162522

Charter Document - 02162522


Charter Number: 02162522
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Conditor universitatis compaciens miseriis humane fragilitatis precepit unicuique mortalium ut de bonis temporalibus valeant sibi adquirere perpetuum et felicissimum regnum Date inquid elemosinam et omnia munda sunt vobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum His et hujusmodi preceptis ego Frotmundus in Dei nomine roboratus dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de mea hereditate que sita est in pago Augustudunense in villa vocabulo Blumbis unum mansum in ipsa villa situm cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur cum pratis silvis campis cultis et incultis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus et omnia quesitum et inquirendum atque servis Stephano atque Bernardo cum filiis eorum et filiabus necnon et omnia que eorum sunt Hec omnia dono Sancto Petro et monachis de Cluniaco in tali conventu ut faciant quicquid voluerint de his ad proprios usus et ut nulli umquam ipsum mansum donent nisi in proprios usus Facio autem hanc donationem pro anime mee remedio et omnium parentorum meorum animabus ut omnipotens Deus nos perducat ad vitam eternam et ut semper memoriam mei habeant in suis factis bonis que egerint S Frotmundi qui hanc cartam fieri jussit