Charter Document - 02162519

Charter Document - 02162519


Charter Number: 02162519
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Rodulfus cum uxore mea Odila dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de rebus meis ad locum qui vocatur Cluniacus pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum dimidium mansum quem habemus in villa Croco in vineis et pratis et silvis quicquid est in arboribus fructiferis et in omnibus aliis totum ex integro quicquid ibi habemus ego et filii mei Rotbertus et Bladinus in silvis videlicet in silva Arevia et Silvosa donamus Domino Deo et sanctis ejus sicut superius dictum est atque servum qui vocatur Tetfredus manentem in ista terra Et alium mansum ad Avino ad meridiem terminat terra Sancti Petri ad septentrionalem terra comitalis ab oriente terra Sancte Marie et via publica ab occidente via publica Ista omnia supranominata totum ex integro donamus et concedimus et tradimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum qui vocatur Cluniacus tali tenore ut rectores ejusdem loci teneant habeant possideant Si quis vero aut ex heredibus aut successoribus nostris aliquam calumpniam inferre temptaverit ira Dei manifeste super eum descendat et quod repetit vindicare non valeat dehinc judiciaria potestate coactus V uncias auri componat Laudant Aymo Rodulfus Rotbertus Bladinus