Charter Document - 02162517
Charter Number: | 02162517 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1000 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Notum fieri volumus omnibus quod quidam noster fidelis nomine Raculfus postulat ex nostris rebus in precaria Cujus petitioni assentientes concedimus ei aliquid in villa Carsiniaco mansum Folcherii et Rotlanni Tedaldi Clementi Duranni Constabuli et quidquid in eorum mansibus habere videtur et hoc concedimus ei et filio suo Ainrico Econtra autem donat supranominatus Raculfus et filius suus Einricus a partibus Sanctorum Petri et Pauli quasdam res sue proprietatis id est mansum I in Scola et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur Item alium in Carsiniaco villa similiter ubi Constantius residet in vestitura per unumquodque annum XII denarios in festivitate sancti Petri persolvat Et faciant ab hac die quicquid facere voluerint eo tenore ut post illorum discessum ad jam dictum locum omnia perveniant Flodbertus testis Vuarulfus filius ejus testis Durannus presbiter testis Josbertus testis Oddo testis