Charter Document - 02162513

Charter Document - 02162513


Charter Number: 02162513
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus quod ego Durannus conscia uxor mea Adalenda ac filio meo Arfredo dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum curtile uno indominicatum in villa Tauriaco terminet ad mane terra Alimari a medio die via publica a sero et a cercio de ipsa hereditate Facio autem hanc donationem in tali tenore ut omni tempore quamdiu vixerimus teneamus Post nostrum obitum ad supradictum perveniat locum et omni tempore sextaria IIII de vino persolvamus Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit auri componat libras IIII et post hec firma et stabilis permaneat S Duranni et uxoris ejus qui fieri et firmari jusserunt S Arfredi filio ejus S Landrici S Gilboldi S Costaboli S Fideli qui scripsit