Charter Document - 02162508
Charter Number: | 02162508 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1023 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia verpitionis acta Cluniaco ante presentiam domni Rainaldi venerabilis ejusdem loci prepositi et aliorum fratrum qui inibi fuerunt id est Vualterii Aymonis Amizonis Vuarnerii Lanfredi Locerii Gisonis et nobilium virorum Vuitberti Rodberti Ildini Gisleberti Bernardi Ugonis In primis noverint omnes tam presentes quam futuri quod diu multumque inter monachos Clunienses et Maiolum querela pertracta tandem miserante Deo ad hunc finem pervenit in primis verpivit hoc quod Oddo nobis destinavit et Teza filia ejus Sancto Petro per cartas tradidit et silvam in Grandi Monte sicut terminatur a mane de ipsa hereditate per medios montes et per medium crest et per castellum medium Teodorici a medio die terra francorum a sero et a cercio terra Sancti Petri Facit autem hanc noticiam in presenti ut gratiam Sancti Petri et fratrum sibi reconciliet et in futuro devoto famulamina in servitio Sancti Petri permaneat S Ugonis S Vuitberti S Rodberti S Ildini S Gisleberti S Bernardi