Charter Document - 02162506

Charter Document - 02162506


Charter Number: 02162506
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0970
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri quod ego Vuarnerius Teusa Arlulfus Vuarnerius reminiscentes peccatorum nostrorum enormitatem simulque pavescentes venturum judicii diem donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Castanedo quantum nos habere visi sumus totum ad integrum hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente atque silvam terminat autem a mane terra Sancti Stephani a medio die similiter Sancti Leodegarii a sero silva communale a certio Sancte Marie et Sancti Martini Donamus etiam vobis campos duos unus campus vocatur a Trunco et alius a Gemma donamus et in alio loco in villa Davaiaco que Balosa vocatur campum et pratum simul tenente Infra istas terminationes totum ad integrum trado atque transfundo a die presenti et in reliquo et faciant ipsi rectores loci de his rebus in omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras V et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Signum Vuarnerii atque Teuzane uxoris ejus necnon Arlulfi et Vuarnerii qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt Signum Gotefredi S Anscherii S Heirici S Grimardi S Heldebaldi S Amiconi