Charter Document - 02162501
Charter Number: | 02162501 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Preceptum dominicum est dicentis quatinus unusquisque fidelium ex rebus temporalibus sibi a Deo concessis valeat sibi eternum mercare et perpetuum regnum Nam quantum cuique hec prosit fideli Dominus ipse ostendit cum dicit ut thesaurizemus nobis thesaurum indeficientem in celis quo fur non appropriat et ubi nulla est demolicio tinearum Quapropter ego Dei in nomine Archimbaldus considerans pondus meorum peccaminum dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de res meas que sunt site in pago Matisconense villa nomine Vigoseto unum videlicet francum nomine Girbertum cum manso suo et omnibus que ad ipsum mansum aspicere videntur totum ad integrum In alio quoque loco dono etiam silvam unam vocabulo ad Airas totum ad integrum ut ab hodierna die faciant exinde habitatores de Cluniaco quicquid facere voluerint Facio autem hanc donationem pro anime mee remedio anima quoque patris mei et anima matris mee fratrisque mei omniumque parentorum meorum remedio quatinus omnipotens Dominus faciat gaudere omnes nos in suo regno S Archimbaldi et uxoris ejus Ayne qui hanc donationem fecerunt cartamque istam firmare rogaverunt S Heldini S Iterii fratri ejus S Rainerii S Vuillelmi S Stephani S Amblardi