Charter Document - 02162499
Charter Number: | 02162499 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1000 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco cui preest domnus Odilo abbas meam partem de silva quam vocant Frasnedo que mihi jure parentum evenit et terminatur a mane et a sero via publica a medio die et a cirtio terra Rannaldi et Noe et Duranni cu[m] heris suis Est autem sita in pago Matisconensi in agro Laliacensi In tali vero tenore dono eam ut quamdiu vixero teneam post meum autem obitum ad Sanctum Petrum perveniat sed in vestitura omni anno II denarios persolvam ut hec donatio firmum obtineat vigorem Actum Cluniaco puplice S Bernardi qui fieri et firmare rogavit Data mense decembri regnante Rotberto rege anno V