Charter Document - 02162495
Charter Number: | 02162495 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0999 - 1032 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Johanno sacerdoti Nos quidem Durandus atque Franno venditores vendimus tibi aliquid ex rebus proprietatis nostre qui conjacet in pago Lucdunense in agro Cosconiacense in villa qui nuncupantur Corfrancione atque in locum qui dicitur Reculanda est campus qui terminat a mane Rinsoendis a medium die via vicinabile a sero et ad cercio ad ipso Johanni sacerdoti Et in alio loco alium campum cum prado simul tenente terminatur a mane ad ipso Johanne a medium die rivolum nomine Mentono a siro Heldrico atque heredum Constancii a cercio via puplica Infra has fines de ipso campo denominato Franno una medietate tibi vendo quitquit mihi in ipso loco atvenit Et recepimus de te pretium sicut inter nos convenit atque complacuit valente solidos duos et dimidio supra ipsa precia fac istud quitquit facere volueris liberam abeas potestatem Si quis vero qui cartula ista calumniare voluerit auri uncias tres componat Et postea firma permaneat constipulacione subnixa S Durandi adque Franno qui vendicione ista fierent et firmare rogaverunt S Duranni S Rodoara S Raimbald S Helena Constantius presbiter S Adrald Data per manu ipsius Johannis sacerdoti in die lunis nonas junii regnante Rodulfo rege