Charter Document - 02162492
Charter Number: | 02162492 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0999 - 1003 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Silvester Episcopus servus servorum Dei Odiloni dilecto filio et Abbati preclaro atque universe congregationi sibi commisse charam salutem et Apostolicam benedictionem Vestris nos sanctissimis omni tempore committimus orationibus et ut accipere dignemini fidelibus exoramus petitionibus quia in quocumque noster valuerit status nullo modo vester defectum sentiet profectus Ad hec igitur que nostre auctoritati per Gerbaldum vestrum Monachum discutienda presentastis Apostolica auctoritate et confratrum Episcoporum consilio tali vobis respondemus judicio Cognoscimus enim illum Episcopum catholice fuisse ordinatum et rationabiliter Episcopale accepisse officium Sed postquam divino amore ductus honoribus et officiis renunciavit secularibus non sibi licuit eadem exercere negotia que prius fecerat in communi vita Unde quia quod fecit non temere nec contra Catholicam auctoritatem presumpsit sed obedienter et simpliciter Coepiscoporum licentia et sui Abbatis exercuit et quia bona intentio non est contraria Deo volumus et judicamus ut quoscumque ille ad aliquem gradum Ecclesiasticum promovendos duxit et benedixit benedicti sint et proprio fungantur gradu nostra licentia et benedictione Qui vero superbe et presumptuose in eo gradu in quo eos ordinavit noluerunt persistere ab illo suspendantur gradu quem pro sua depositione acceperunt sed illo fruantur licenter quem habebant et ipse jam dictus Episcopus post hec similia non presumat Valete