Charter Document - 02162489
Charter Number: | 02162489 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0999 - 1000 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est ut homo ex propriis rebus quas Domino donante percepit eodem Domino pro redemptione anime sue reddere debeat Quapropter ego in Dei nomine Antelmus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro necnon et Paulo ad locum vocabulo Cluniensis cenobii ubi domnus Odilo abbas preesse videtur ad regendum aliquid de rebus meis propriis pro anima fratris mei Bernardi in locum sepulture Est autem ipsa res sita in pago Matisconense in vicaria Bufariense in agro Misiacense in villa Monte campus conjacet et abet terminationes a mane via publica de alio fronte de ipsa hereditate de aliis duobus terra Otberti et Alexandri Item in comitatu Austudunense in villa Clericoro una colonia cum francos duos Bernoardo et Leodegario atque eorum hereditate servum vero nomine Gotbertum cum uxore sua similiter item alium servum nomine Rainulfum Et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint de res jam superius nominatas sine ullo contradicente Sig Antelmi qui notatione ista fieri et firmare rogavit Signum Aremburgis Signum Atoni S Ayrardi S Rocelini Signum Rodulfi S item Rodulfi Signum Jozeranni S Huberti S Tedoni Aymo sacerdos scripsit anno IIII regnante rege Rotberto