Charter Document - 02162486
Charter Number: | 02162486 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0999 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini Notum sit cunctis quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba de rebus mee hereditatis pro remedio anime mee et fratris mei Israel que sunt site in pago Matisconensi in villa Buxeria medietatem allodii quam ego et jam dictus frater meus Israel inibi habere videmur in agro Laliacensi quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur pratis campis vineis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum cultum et incultum totum ad integrum transfundo medietatem jam dicti alodi Dono et servum nomine Petrum et uxorem ejus Osannam cum omnibus filiis et filiabus eorum eo tenore ut hanc hereditatem nulli dent ad beneficium neque ad defendendum sed semper eam teneant indominicatum jam dicti monachi a die presenti nullo contradicente Si quis autem hanc cartam voluerit calumniare ex propinquis meis iram Dei omnipotentis incurrat et duas libras auri componat et ista donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco puplice XI kalendas augusti S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Achini S Vuichardi S Unfredi S Vuiberti S Hervei S Arlei S Bernardi S Gisleberti S Maioli fratris ejus S Gauzeranni Data per manum Vuarnerii anno tertio Rotberti regis