Charter Document - 02162484
Charter Number: | 02162484 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0999 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f9v) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus in unitate fidei viventibus [Christique misericordiam prestolantibus et verbi Dei pabulo mentis sue archana alentibus sermo intonat divinus quod ita dispensacio Redemptoris quibusque consulit ditibus ut ex propriis rebus quas transitorie possident centuplicatum valeant adquirere fenus si modo eisdem bene utendo rebus ea que habent studeant erogare pauperibus Quod videlicet esse possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens dicit Divitie viri redemptio anime ejus et juxta egregii predicatoris vocem Dum adhuc vacat dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videntur et donec hodie cognominatur currendum et agendum est summopere quod in perpetuum nobis expediat Que scilicet causa nulla specie vel modo perfectius geri a quolibet creditur nisi ab his qui postpositis seculi impedimentis abru[p]tisque omnibus retinaculis sub monachico scemate sponso qui in celis est perhenni abitu gestu atque actu applicare sese maluerint quibus tantum vivere Christus est et mori lucrum Igitur cunctis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris] notum esse volumus quod beate memorie comes Lanbertus [per cuncta laudandus nullique suis temporibus sub clamide terreni imperii in christiana religione secundus] ob amorem Dei omnipotentis cooperante in hoc ipsum domno Maiolo abbate quoddam cenobium quod Vallis Aurea dicitur in proprio construxit solo in Augustidunensi pago in honore Dei omnipotentis et gloriose Marie virginis ac beati Johannis precursoris Christi [ea siquidem fide ea spe atque devocione ut quamvis ipse cuncta contemnere nequivisset tamen dum mundi contemptores quos justo pro certo credebat susciperet mercedem justorum reciperet Decrevit etiam eundem locum liberum esse ab omni cujuspiam loci subjectione ac seculari dominacione ita ut liceret monachis inibi degentibus Deo servire sub proprio pastore ac pro statu tocius ecclesie Deo infatigabiliter preces effundere] Qui etiam quandiu rebus humanis interfuit ipsum locum decenter in omnibus adornare curavit quem quasi quodam amoris privilegio pre omnibus dilexit Sed quum refrigescente caritate supercrescens iniquitas jam jamque in quorumdam cordibus principatum sibi vindicat venerabilis Hugo filius ejus gratia Dei se preveniente que eum segregavit ac predestinavit presulem fore sue sancte ecclesie alto mentis intuitu perspiciens mundanos casus semper in deterius ruituros simulque considerans supradictum locum in eodem statu quo pater suus decreverat omnino per se stare non posse cum consilio [gloriosi] regis Rodberti atque eorum qui simul aderant episcoporum necnon Aeinrici ducis jam dictum cenobium cum omni integritate tradit beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi monasterio cui preest domnus Odilo ita ut habeat tam ipse quam etiam sui successores firmam auctoritatem eundem locum regere [gubernare] ac secundum Dei voluntatem disponere cum omnibus inibi pertinentibus ecclesiis villis [mansis farinariis servis et ancillis utriusque sexus atque etatis vineis campis exitibus et regressibus] totum ad integrum [Facit autem hanc donationem jam dictus presul Hugo Deo devotus primum pro amore Dei inde pro anima patris sui Lanberti ac matris sue Adeleydis ac gloriosi Rodberti regis atque Aeynrici ducis necnon pro animabus fratrum ac sororum nepotumque ac omnium utriusque sexus propinquorum pro stratu etiam et incolomitate catholice religionis Prostremo sicut omnes christiani unius compage caritatis ac fidei tenemur ita pro cunctis preteritorum scilicet ac futurorum seu presencium orthodoxis hec donacio fiat Eodem etiam voto et desiderio consilio et auctoritate supra memoratorum principum et episcoporum roboratus tradit jam dictis apostolis ac prefato abbati fratribusque sibi commissis prelibatum Cluniacense cenobium incolentibus necnon successoribus illorum in perpetuum locum Sancti Marcelli in suburbio Cabilonensi positum scilicet ubi idem ipse sanctus martir requiescit corpore cum omnibus ad se pertinentibus sicuti olim a Gausfredo comite matris ejusdem presulis conjuge Sancto Maiolo suisque successoribus fuit commissum ad possidendum et ordinandum atque disponendum jure perpetuo sine alicujus contradictione] Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec cujuslibet terrene potestatis jugo subiciantur eadem loca sed habeant rectorem [ac gubernatorem] Dominum nostrum Jesum Christum simulque domnum Odilonem abbatem Cluniensium ejusque successores in futura tempora [et generaciones generacionum Si quis vero quod minime per Dei misericordiam evenire credimus vel ex propinquis vel extraneis vel ex qualibet condicione vel potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum aliquam concussionem inferre temptaverit primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra vivencium et deleat nomen ejus de libro vite sitque pars illius cum Juda traditore Domini eternis cruciatibus cum eo in inferno retrusus Secundum mundiale vero lege his quibus litem intulerit C auri libras exolvat et conatus ipsius nullum vigorem obtineat sed hec donacio omni auctoritate fulta in perpetuum firma permaneat] Actum suburbio Cabilonensi cenobio beati Marcelli in presentia regis Rodberti S Hugonis episcopi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Aynrici ducis S Ottonis comitis S Widonis comitis S Mauricii comitis S Rodberti vicecomitis S Gaufredi S Richardi comitis S Rodgerii episcopi S Rainaldi episcopi S Gisleberti [S Hugonis S Odulgarii S Remigii] S Walterii episcopi [S Anserici S Giraldi S Wilengi] S Bernardi S Widonis abbatis Data mense maio [indictione duodecima] anno incarnacionis Dominice DCCCCXCVIIII Rodberte rege anno quarto regni ejus