Charter Document - 02162482

Charter Document - 02162482


Charter Number: 02162482
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0999
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f7v)
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Christo cunctorum clementissimo auctori digne deservire desiderantium ejusque vivifico nomine fruentium utriusque sexus hominum talis sollicitudo et diuturna sinceraque debet esse intentio quatenus loca ipsius nomini dedicata benigno affectu incolere atque suis donariis decentissimo honore studeant exornare scientes procul dubio recepturos se a Christo Domino in presenti tempore prosperitatem transeuntis vite atque demum in futuro perpetuitatis seculo eternam se adepturos beatitudinem felicis vite si ei in hac mortalitatis vita que sine delictis agi nequaquam potest indubitanti animo strenuaque fide et benigna actione studuerint placere Igitur hec ita esse perpendens atque fideli animo ea que Domino placere valeant agere desiderans ego in Dei nomine Blismodis nobilissima femina enormitatem peccaminum meorum considerans atque pro his Domino satisfacere omnino concupiscens dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cenobio cui preest domnus Odilo venerandus abba ecclesiam sitam in pago Lugdunensi que est constructa in honore sancte Dei genitricis Marie et sancte Maxime in villa que vocatur Taluzatis et quicquid ad ipsam ecclesiam aspicit vel aspicere videtur totum ad integrum eis concedo In ipsa quoque villa mansum indominicatum unum ubi Arulfus stat et quantum manso ipsi pertinere videtur Dono etiam eis unam vineam in jam dicta villa medietatemque de silvis que ad supradictam villam aspitiunt Hec omnia suprascripta dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cenobio ut ab hodierna die et deinceps sine ullo contradicente rectores ejusdem loci teneant et possideant et quod facere voluerint faciant Dono etiam eis ab hodierna die duo mancipia his nominibus Vuandalfredum et Letardum Dono etiam jam dicto loco quendam mansum post meum obitum quem vocant Trucium cum omnibus que ad ipsum mansum aspitiunt vel aspicere videntur et faciant supradicti monachi post meum obitum quod voluerint evo perpetuo Dono etiam ad supradictum locum post meum obitum et post obitum senioris mei Albuini et post exitum filii nostri Albuini ab hoc seculo supradictam villam Taluzatem cum omnibus que inibi teneo vel possideo campis scilicet pratis vineis silvis et mansum de Vacaritias cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus villamque quam vocant Sortiacum cum omnibus que inibi teneo vel possideo vel que dare possum Hanc igitur donationis cartam dono pro remedio anime mee et genitoris genetricisque mee et pro animabus Adalardi et Hectoris et Gotiscalchi pontificum pro anima quoque senioris mei Albuini et filii nostri Albuini et pro animabus omnium parentum meorum tam vivorum quam defunctorum et pro animabus omnium christianorum ut omnibus nobis in commune profitiat Si quis vero quod minime credo contra hanc donationem a me libentissime factam aliquam litem inferre presumpserit primitus iram Dei Patris omnipotentis incidat et beatissime Dei genetricis Marie sanctique Petri apostolorum principis omniumque apostolorum martyrum confessorum atque virginum et omnium sanctorum quos continet celum et terra veniantque super eum omnes maledictiones quas continet vetus et novum Testamentum cogente autem juditiaria potestate cui litem intulerit auri libras centum persolvat et hec donatio firma permaneat stipulatione subnixa Actum Taluzatis villa publice S Blismodis nobilissime femine qui hanc donationem fieri firmarique jussit S Albuini S item Albuini filii ejus S Aynone S Raimondis S Dalmaci S Artaldi S Joceranni fratris ejus S Warini S Silvionis S Arnaldi S Aymenrici S Jarentonis S Arrici S Hugonis S Arnulfi S Aimini S Ansterii S Bernardi S Tehotgrini S Wilelmi S Adalonis S Anscherici Data mense marcio regnante Rodulfo rege anno sexto Ego frater Ebrardus levita indignus scripsi