Charter Document - 02162477
Charter Number: | 02162477 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0998 - 1026 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego in Dei nomine Eva dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo unum mansum in villa Jugis pro remedio senioris mei nomine Milonis anime atque mee Dono etiam alium mansum in ipsa villa et omnia que ad ipsos duos mansos pertinere videntur hoc sunt campi prata silve quesitum et ad inquirendum Dono etiam duos servos Fulchardum et Deodatum fratrem ejus et sororem illorum nomine Osannam et alium nomine Bertardum cum uxore sua et infantibus suis Facio autem hanc donationem pro redemptione anime senioris mei Milonis et mee ut Dominus liberare eas dignetur de penis inferni Si quis autem hanc donationem nostram calumniari presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat deinde omnium sanctorum et cum Dathan et Abiron vivus in inferno descendat S Eve que fieri et firmare rogavit S Witberti S Gisliberti Aremberti Albuini Arlei Bernardi Actum publice Cluniaci die dominica III kalendas martii regnante Rodberto rege