Charter Document - 02162472
Charter Number: | 02162472 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0998 - 1026 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancta Dei ecclesia que est edificata in honore sancti Petri apostoli in loco qui dicitur Graciago ubi Johannes sacerdos preesse videtur ob hoc igitur enim in Dei nomen Bernardus et uxor sua Amaltrudi pro amore Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti et pro redemcione animas nostras et pro anima patrem meum Ariberno et matre mea Raginguis et pro cunctum parentorum meorum dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote qui ibidem cotidie servit aliquit de res meas qui ex hereditate ipsas res michi legibus obvenerunt Sunt autem ipsas res in pago Vellaico in aice et vicaria Bassense in villa que dicitur Vorocio in ipsa villa dono de uno maso la tercia parte cum mansiones et orto campis pratis silvis cum ipsis aicis Dum vivit teneat post suum discessum ad ipsa casa Dei remaneat pro sepultura et pro redemcione animas nostras quantum ad ipsas res aspicit vel aspicere videtur totum et ad integrum dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote qui ibidem adservit Et ego Bernardus dono in vestitura Sancti Petri de Graciago de anno in anno uno sesterio de annona De repeticione vero sane Et si ullus homo qui contra res istas ire aut agere vel inquietare presumpserit non eis liceat vindicare quod repetit sed in primis ira Dei judicii et omnibus sanctis suis incurrat et cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini participationem habeat in infernum vivus sit demersus et ad memoriam non perveniat ante Dominum et postea carta ista firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Facta carta ista feria VII VI nonas julii regnante Roberto rege Signum Bernardo qui carta ista fieri et firmare jussit vel rogavit manu sua firma Signum Girberno Signum Chaferio Signum Johanno sacerdote Signum Duranno isti sunt firmatores Nizecius scripsit