Charter Document - 02162470
Charter Number: | 02162470 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0998 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate legumque actoritate sanctitum est ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus Quapropter ego quidem Mylo in pro remedium anime genitorum meorum Arengaudum Anastasia Ayroardi [fratris mei] dono Domino Deo sanctisque suis apostolis Petro et Paulo adque Sancto Jhoanne ad locum qui dicitur Cluniaco hubi domnus Hoydelus abbas preesse videtur Sunt res ipsas in pago Lucdunense in agro Casnense in villa qui dicitur Montilicus hoc sunt curtiferi [cum] campis pratis silvis pacuis omnia in omnibus ad jam dictum locum dono nisi tantum tali interposito pacto quamdiu Dei miseraciones vitales habuero aures teneam et possideam post meum quoque discessum ad jam dictum locum perveniant nisi tantum cum reservo unum curtilum qui terminat a mane rivolum adque fonte [et pradum reservo ad ipsa fonte] a medium die a sero a cercio terra Hachardi Infra hos terminios ipsum reservo et campum quem vocant Ardenisco et tres peciolas de aliis terras istas res denominatas reservo alias res quicquid in ipsa villa mihi advenit vel advenire debent omnia in omnibus ad predictum locum ego quidem Milo dono sicut supra insertum est et faciant Deo devoti quid voluerint Si ego au ulla emissa persona venerit qui hanc donationem calomniare voluerit auri uncias coactus componat X Et ut hec mea donacio firma permaneat manu mea propria ceterisque parentibus meis et amicis firmare postulavi S Durannus Yvo Adlardus Adalberdus Adso Rotlannus Adsilinus Wichardus alius Durannus Data per manu Johanni sacerdoti ad vices cancellarii in die lunis VI nonas maii regnante Raulfo rege