Charter Document - 02162465
Charter Number: | 02162465 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0998 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rudolfus divina favente clementia regni tenens gubernacula potenter Quoniam preclarius et laudabilius jucundiusque nichil esse omnino nostro comprobatur judicio quam si regnum nostrum tali sub regimine disponatur ut in his que justa sunt et honesta una majorum concordia [sit] et minorum unde certius innotescere volumus omnibus sancte ecclesie filiis evi presentis hominibus et futuri temporis fidelibus qualiter Odelonis Cluniensis monasterii abbatis religiosissimi fratrumque inibi jugiter in Dei sanctorumque Petri et Pauli apostolorum servitio desudantium petitionibus animo sat libero libentique consentientes scripta et dationes regum temporis antiquitate nos precedentium quantum nostro juri regnoque ubivis partium attinere videtur renovare perpetualiterque firmare curavimus Quod uti talibus et tantis et tam preclaris personis vota assentionis exibere decet regie dignitatis agere non piguit auctoritatem Concedimus enim loco prefato omnibus virtutum monilibus decenter adornato villas his nominibus assignatas Lugdunensique in comitatu sitas Tusciacum scilicet et Ambariacum cum Saviniaco et Boliniaco cum hereditate a Vuidone archiepiscopo eisdem donata villaque Cavariaco cum superposita Sancti Johannis ecclesia villaque Romana cum ecclesia superposita Forensi quoque in comitatu Sancti Victoris basilicam Artedunum villas et Polliacum cum super constructis sibi ecclesiis in Viennensi autem comitatu Taberniacum Causellam Brachostum Medonem Insulam inter binas has aquas Bulbarum et Carussium cum ecclesiis eis super instructis capellam quoque de Chandiaco cum hereditate Ratburni quantum ejus concessu ad prefatum locum pervenit seu quicquid in Girziaco jure prenominatorum participat fratrum Hec igitur omnia tam in capellis quam casis casalibus terris vineis campis pratis pascuis silvis salictis sationibus aquis aquarumque decursibus molendinis piscariis montibus vallibus alpibus planiciebus servis ancillisque nec minus et omnibus que dici nominari possunt aut excogitari ad predictos locos pertinentibus presentialiter habitis et in futuro adquirendis sint in jure cenobii ejusdem et abbatis nunc temporis ibidem presidentis ejusque successorum ad communem utilitatem fratrum ibi pro tempore Deo servientium jure quieto ac absque alicujus contradictione seu inpugnatione Quam nostram donationem si quis infringere seu violare voluerit infernales sentiat penas centum auri purissimi libras camere nostre persoluturus Quod ut verius a nobis factum credatur et nunquam a posteris nostris infringatur manus proprie scriptis roboravimus et sigillo nostro jussimus insigniri Signum domini Rodulfi regis nobilissimi Ego Padolfus cancellarius ad vicem Burchardi archiepiscopi et archicancellarii recognovi Actum in Paterniaco anno incarnationis Dominice DCCCCXCVIII regni vero Rodulfi regis quinto feliciter Amen