Charter Document - 02162464
Charter Number: | 02162464 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0998 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat summa vi summoque ingenio studere debet ut ex reditibus quas jure hereditario possidere videtur eterna premia mercetur Igitur notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Stephanus reminiscens pondus meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco qui dicitur Cluniacus cui preest domnus Odilo abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Aziaco hoc est curtilum indominicatum ubi Tedgerius stat terminat a mane via publica a medio die de ipsa hereditate a sero via publica a certio terra Sancti Petri Infra isto terminio sicut insertum est ita dono Deo pro remedio anime mee et pro emendatione pro quodam servo cujus pedem amputavi Dono etiam quendam servum nomine Boninum fatiantque monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps de omnibus Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit auri untias XXX persolvat Actum Cluniaco publice S Stephani qui fieri firmarique rogavit S Aldrici clerici S Stephani S Heldini S Bernaldi S Lanberti S Duranni S Gundulfi S Oddoni Data mense septembri regnante Rodberto rege anno II Ebrardus levita scripsit