Charter Document - 02162455
Charter Number: | 02162455 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0998 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie que est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ego igitur Stephanus dono pro remedio animarum Vuaralfi et Blismodis aliquid ex rebus ipsorum Sancto Petro que sunt site in pago Maticensi in villa Marfontanas hoc est unum mansum indominicatum ubi Constantinus stat et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur quesitum ad integrum totum adinquisitum hoc sunt vineis pratis campis Dono etiam supradictum servum Constantium cum uxore et infantibus suis et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps Actum Aionna villa publice S Stephani qui fieri et firmare rogavit S Raunaldi S Lanberti S Maunerii S item Lanberti S Beliardis S Fredeberti S Rannaldi Data mense februario regnante Rodberto rege anno II Ebrardus levita scribsit