Charter Document - 02162453
Charter Number: | 02162453 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0998 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f2r) TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctorum potentissimo conditori digne servire cupientibus ejusque promissionis hereditatem adhipisci desiderantibus omnibus christicolis ab eodem summo conditore formatis et reformatis talis assidua et cotidiana debet esse intentio et cura quatenus ipsi a quo sibi humanam et rationalem conlatam esse noverunt substantiam subdi benigno animo et obedire studeant summo studio atque eis multum est exoptabile non solum ut bonorum operum exsecutione ipsius evadere possint terribilem iram sed etiam summa sollicitudine procurandum ut pro caritatis et justicie operibus ejusdem piissimi creatoris exoptatissimam mereantur consequi gratiam ejusque cohabitationis cum supernorum civium collegio digni efficiantur jocundissimam assequi leticiam Ego igitur in Dei nomine Radulfus audiens cotidie per sacrarum scripturarum auctoritatem male agentibus minari penas et juste operantibus promitti sydereas mansiones desiderans aliquod invenire confugium ubi possim declinare insidias meorum peccaminum nullum tam salubre potui repperire consilium quam si edificarem juxta possibilitatem meam aliquod monasterium monastice religioni aptum ubi cotidie Deo et sanctis ejus congruum exhiberetur servicium Ad hoc tamen agendum et perficiendum ad Paterniacense monasterium venerabilis Odilonis abbatis cenobii Cluniensis fratrumque ibi degentium ivi expetiturus auxilium Quorum consilio confortatus anno ab incarnatione Domini DCCCCXCVIII quinto videlicet anno regni Radulfi regis nobilissimi convocavi domnum Aindricum Lausonensis ecclesie presulem ad dedicandum ipsum monasterium qui ut est bonus et nobilis benigne et nobiliter nostrum desiderium adimplevit Est autem ipsud monasterium supra ripam laci Everdunensis situm in episcopatu videlicet sancte ecclesie Lausonensis in comitatu Vualdensi in honore sancti Petri apostoli dicatum Hoc autem monasterium dono Deo et Sancto Petro Concedo etiam ipsi monasterio has terras mansum Chuneberti cum omnibus suis appendiciis situm in villa Bevacensi mansum Giraldi cum omnibus suis appendiciis mansum Airoldi cum omnibus suis appendiciis mansum Dominici cum omnibus suis appendiciis mansum Adalberti cum suis appendiciis mansum Custabuli cum suis appendiciis mansum Elini cum suis appendiciis mansum Petri cum suis appendiciis mansum Odulbaldi cum suis appendiciis mansum Martini cum suis appendiciis Dono etiam et concedo ipsi monasterio omnia que habeo et possideo a termino vie publice que est juxta ipsum monasterium usque in Currivum et ab ipso rivo usque in lacum et a termino montis sese frangentis usque in Currivum vineam quoque que est subtus ecclesiam omnem quoque terram que ego ex hereditate parentum meorum teneo vel possideo in loco qui dicitur ad Ochas In villa quoque que dicitur Broch dono ipsi monasterio a termino casalium usque ad montem de Nigra Aqua omnem terram quam ibi video habere vel possidere ecclesiam quoque in honore sancti Martini et villam que dicitur ad Domnum Martinum dono jam dicto monasterio cum omnibus suis appendiciis Dono etiam supradicto monasterio servos et ancillas his nominibus Giraldum et Ingeltrudim uxorem ejus cum infantibus eorum Constantinum et Errandum cum infantibus suis Guandalenum et uxorem ejus cum infantibus suis Sophorinum et uxorem ejus cum infantibus suis Custabulum et uxorem ejus Richeldim cum infantibus suis Airoldum et uxorem ejus cum infantibus suis Adalbertum et matrem ejus Aiulfum et Rainulfum et matrem eorum Bericonem et Gausmarum Oulbaldum Petrum item Oulbaldum et Constantinum Bercheldim Ansuinum feminam Dominici Ermengardim Gisbertum feminam Boni Filii Ermentrudim Belviram Allonem et fratrem ejus Teudinum Dominicum Odulricum Ermentrudim Aldoenum Mainbaldum et Domnolenum et sororem eorum Leudmannum Landulfum Baruzonem Aldevaldum Altrannum Martinum omnes cum uxoribus et infantibus ancillas quoque cum omnibus infantibus suis Trado quoque ipsum monasterium in ordinatione et potestate domni Odilonis abbatis cenobii Cluniensis et successorum ejus ut ipsi jam dictum monasterium teneant secundum regularem ordinem et possideant et habitationes monachorum secundum possibilitatem ibi constituant et habitatores ipsius loci per annos singulos Sancte Romane ecclesie ad urnam beati Petri in censum persolvant duos solidos ea scilicet ratione ut si aliquis homo aut ulla opposita persona hanc nostram donationem infringere aut evacuare voluerit ab apostolica auctoritate anathematis vinculo innodetur usquedum per satisfactionem ipsa ejus presumptio expurgetur Supradictum vero monasterium cum omnibus que ad eundem locum concessimus ita [] ordinavimus dono Deo et Sancto Petro pro remedio anime mee et pro remedio animarum patris et matris mee conjugis et filiorum meorum et omnium parentum nostrorum defunctorum presentium et futurorum pro remedio etiam animarum seniorum meorum regum videlicet Conradi jam cum Christo regnantis filiique ejus Radulfi regni nunc sceptra tenentis eorumque jugalium pro remedio etiam domni Aindrici pontificis ejusdem loci consecratoris et pro salute omnium illorum qui adjutores extiterint Ut hec nostra donatio firma et stabilis permaneat volo autem ut unus ex heredibus meis ille videlicet quem ego elegerim ad hoc opus sit post decessum meum hujus loci advocatus ipsumque locum gubernet et regat secundum voluntatem domni Odilonis abbatis successorumque ejus et monachorum ibi habitantium Volo etiam ut semper de mea progenie per succedentia tempora sit ipsius loci advocatus talis videlicet qui sciat et possit secundum voluntatem Dei advocationem ipsius loci ordinare ad honorem abbatis et monachorum Si vero quod futurum esse non arbitror extiterit aliquis aut ego aut ullus ex heredibus meis et liberis aut ulla opposita persona aut ullus homo qui hanc nostram donationem contradicere velit primitus omnipotentis Dei terribilem iram incurrat sancteque Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat et insuper coactus CCC auri libras ei cui calumniam intulerit persolvat Qui autem hanc nostram donationem confirmare voluerint omnibus benedictionibus Domini repleantur et cum angelorum consortibus ad eterna gaudia perducantur Signum Radulfi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit Signum Adalberti comitis Signum Teudini Signum Beroardi Signum Johannis Signum Beroardi Data X kalendas marcii regnante Radulfo rege anno quinto Gausfredus monachus et levita scripsit et subscripsit