Charter Document - 02162447
Charter Number: | 02162447 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus in gremio sancte Dei ecclesie pie viventibus notum esse cupio qualiter ego Rotrudis dono Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis cenobii cui domnus abba Odilo preesse videtur Sanctoque Johanni precursori Domini Chavariensi alodum juris mei scilicet campum unum situm in villa que dicitur Curteabane et est modiada de terra arabia et terminatur a mane de ipsa hereditate a medio die terra Achardi a sero francorum a cirtio de ipsa hereditate Infra istos terminos omnia ad jam dictum locum Sancti Johannis perveniant Si quis autem huic nostre donationi contrarius esse voluerit non valeat adimplere quod repetit sed cui litem intulerit auri uncias componat X Et ut firma et stabilis permaneat manu propria firmo meisque parentibus roborandam trado S Rotrudis qui fieri et firmare rogavit S Atscilini S Evrardi S Petri S Achardi presbiteri S Wicardi Data per manus Johannis sacerdotis feria IIII III nonas februarii regnante Raulfo rege