Charter Document - 02162443
Charter Number: | 02162443 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0997 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur in Dei nomine Bernardus scamio cum monachis Sancti Petri Cluniens[is] cenobii quibus videtur preesse domnus Odilo abbas ex hereditate mea unum arpentum vinee in villa que dicitur Castello in vicaria Matisconensi in loco videlicet Virdegarium de arboribus pomiferis et per circuitum in tribus partibus terminatur terra ipsorum seniorum de IIII vero parte terra Eldradi presbiteri Et hoc scamium quod ab eis accepi similiter unum arpentum de vinea in ipsa villa in loco clausure qui vocatur Trembleia cum fonte que in ea est et de uno latere via puplica de alio [terra] mea qui istam cartam facio et de alio terra Aremberti et ab hodierno die faciant quicquid voluerint hoc annuo mente libera Quod si me jubente aut post meum discessum aliquis surrexerit hec contradicens sciat se graviter a Deo dampnandum et insuper auri libram componat S Bernardi qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Drogonis S Drogonis S Bernardi S Rannaldi S Heldini S Tetelmi presbiteri Data in mense julio regnante Rotberto rege