Charter Document - 02162438

Charter Document - 02162438


Charter Number: 02162438
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0997 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino et sacrosancto cymiterio in honore apostolorum Petri et Pauli benedicto ubi serviunt monachi Cluniacenses ego Arembertus et Rothardis donamus campos et prata III pro remedio ut pius et misericors Dominus animas nostras eruat de penis inferni et pro sepultura Sunt vero hec res in pago Matisconensi in agro Rufiacense in qua villa tradimus campos II qui in Cardonari vocantur et terminantur de quaternis partibus terra Sancti Petri Tercius campus est in Belusia et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri de quarta parte via publica Infra istas terminationes cedimus totum ad integrum et donamus [] notatum est prata III que terminantur de cunctis finibus terra Sancti Petri Hec omnia ad integrum tradimus atque transfundimus ad locum Cluniacum Porro qui hoc contradixerit inferat coactus auri uncias II et presens donatio firma permaneat stipulatione subnixa Actum Rufiaci ville publice S Raitrudis S Agigulfi S Rainulfi Girbergi qui consenserunt S Uldefredi Rodaldi Arnaldi Tedaldi Rothardi Ego Johannes scripsi die lune in mense martio regnante Rodulfo rege