Charter Document - 02162437

Charter Document - 02162437


Charter Number: 02162437
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0997 - 1031
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Scamium quod fecit Aymo monachus cum Andrea de alodio suo quod conquisivit de Leotaldo et Leutprando In villa Rufiaco quod in Longus Campus vocatur donavit campum unum qui habet in longum perticas quinquaginta in lato tres perticas et tres pedes Donant vero monachi jam dicto Andrea campum unum in Veteri Canava in Alado ut quamdiu vixerit teneat et plantet post discessum vero suum ad Sanctum Petrum perveniat Habet autem in longum perticas XI et dimidiam in lato perticas XIII S Andree Ramnulfi Aremberti Martini Fredeberti Arlei Vulardi Raimbaldi Data mense januario regnante Rotberto