Charter Document - 02162435
Charter Number: | 02162435 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0997 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tyronibus Christi quod Arnulfus et uxor mea Rotlendis pro animabus nostris ad locum Cluniensem qui est in honore apostolorum Petri et Pauli donamus de rebus nostris que site sunt in pago Matisconensi in agro Viriacense in villa Senosane hoc est curtilum et vineam et campum qui insimul tenentur atque terminantur a mane medioque die et a sero via publica a circio terra Sancti Petri quicquid habetur in ipsa terminatione Et donamus pratum unum qui in Ludunense a Bosco vocatur et terminatur a mane silva a medio die terra Sancti Petri a sero similiter Sancti Petri et Sancti Vincentii a circio filiis Orielt omne quod in hac terminatione est donamus pro animabus nostris vel animabus parentum nostrorum ita ut dum ego vivo usum habeam et post meum discessum monachi Sancti Petri recipiant et pratum in vestitura teneant pro uxoris mee Rotlinde sepultura At si ullus de heredibus nostris istud calumniari voluerit auri uncias duas componat et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Senosane S Arnulfi et uxoris ejus Rotlendis qui donationem fieri et firmare rogaverunt S Aalgardis Gauseranni Anselardi Aymonis Constantini Data per manum Aymonis presbiteri qui scripsit die crastina mensis februarii regnante Rotberto