Charter Document - 02162434
Charter Number: | 02162434 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0997 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter monachos Clunienses et cuidam viro nomine Sigbaldo ut inter scamni arent quasdam terras quod et fecerunt In primis dederunt monachi supradicto viro campum unum in villa Montellio in campo Maticensi qui terminatur a mane et a sero viis publicis a medio die terra Constantii a circio supradicti viri Et donant in ipsa villa petiolam de terra que est conclusa in suo clauso et in alio loco ubi vocatur Cumba Sancti Ylarii donant campum unum supradicto homini terminantem a mane terram Sancti Petri a medio die pratum a sero ad ipsum receptorem a circio Sanctum Petrum Et donant unam petiolam de campo in jam dicto campo terminantem a mane et a sero ad ipsum receptorem a medio die via publica a circio terra Sancti Petri Infra istas terminationes donamus supradicto homini que sunt suprascripta Econtra donat Sigbaldus jam dictis monachis in villa Montellio campum et pratum insimul tenentes quo ad Salnat vocatur et terminatur a mane terra Duranni cum heredibus a medio die via publica a sero et a circio terra Sancti Petri Et in alio loco unam petiolam de terra inter Duas Vias et in alio loco qui in Maila vocatur duas petiolas de terra terminatas de omnibus partibus terra Sancti Petri ut faciat unusquisque de suo scamio quod voluerit ab hodierno [die] et deinceps Actum Cluniaci publice S Sigbaldi qui fieri et firmare rogavit S Gymeri Tethirici Biraudi Rainulfi Adalelmi Eldredhi Ugulardi Constantii Data mense januario regnante Rotberto rege