Charter Document - 02162426
Charter Number: | 02162426 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0997 - 1031 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus sub norma catholice fideliter Christo militantibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod ego Gontaldus transfundo aliquid de mea hereditate jure venditionis de mea potestate in potestate Sancti Petri Et est sita in pago Matisconense in fine Cardoniacense in villa Pradilis Est autem vinea que habet in longum perticas XXV et sex pedes et in transversum perticas quinque terminat autem a mane et a sero terra Sancti Petri a medio die et a cercio de ipsa hereditate Et faciant ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint S Gontaldi qui hanc cartam fieri precepit S Ardinchi S Richardi S Sigeberti S Arberti S Girardi S Bernardi S Vualterii Actum Pradilis publice in mense marcio die lunis regnante Rodberto rege S Silvestri S Tetbaldi